#Exod. XXVII#II Reg. II#II Reg. VI
Super haec propriis quatuor vestibus induebatur arabarchus, quarum prima tunica erat hyacinthina, Poderis, vel impoditis dicta est talaris, quam Hebraeus michir, dicit. Eratque de duabus incisionibus facta consuta, super humeros, et per lateras in modum dalmaticae facta, manicas ejusdem coloris habens assutas, capitium habens non ex transverso super scapulas, sed in longum sectionem habebat a pectore usque ad medias scapulas, cui aperturae, ne ante et retro turpiter appareret, assuta erat vitta, quae super scapulas hinc inde nastulis astringebatur; habebat autem pro fimbriis septuaginta duo tintinnalia aurea, quibus erant immistae totidem nastusi, quasi mala punica, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, ita ut post tintinabulum esset malum granatum, quasi inter scalari modo posita, ut audiretur sonus, cum sacerdos solus ingrederetur, vel egrederetur sanctuarium, et non moreretur. Super hanc tunicam, videtur Josephus, velle accingi pontificem cingulo praedicto, quo alii sacerdotes super lineam tunicam; alii nondum ipsum accingi dicunt, sed super ephod, ut super omnia indumenta ad ultimum cingeretur. Fueruntque qui dicerent duas zonas habuisse pontificem, primam ad modum sacerdotum, secundam super ephod, quae duae tamen pro uno habebantur indumento. Secunda vestis erat ephod, similis superhumerali Graecorum de praedictis quatuor coloribus, auroque contextum, sine manicis, ad modum collobii, descendens usque ad renes, adeo ut supercingi posset, superiorem partem tunicae hyacinthinae tegens, inferiorem relinquens intactam. Orae vero laterum uncinis et annulis aureis jungebantur, aperturam habens in pectore quadram, ad magnitudinem palmi, in qua logion inserebatur, in cujus parte superiori, super utrumque humerum, infibulati erant auro duo lapides onychini, sardonices, secundum Josephum, secundum LXX smaragdi, in quibus erant sculpta duodecim nomina filiorum Israel provincialibus litteris, lingua Hebraea juxta ordinem nativitatis eorum, sex nomina seniorum in humero dextro, minorum in sinistro ob recordationem filiorum Israel. Habebat autem capitium ex transverso super humeros fortibus loris contextum. Quod legitur Samuelem, et Davidindutos ephod, aliud erat, et proprie ephotar dicebatur, et erat lineum; illud vero mira pulchritudine vermiculatum. Tertium erat ornamentum quod Hebraeus essin, Graecus logion, Latinus rationale dicit, quadrangulum, et duplex, ne pondere gemmarum rumperetur, mensuram palmi habens, scilicet aperturam superhumeralis implere sufficiens, ex praedictis quatuor coloribus contextum et auro eodem schemate, quo superhumerale. Erantque in eo duodecim lapides, auro firmiter inclusi, per quatuor ordines trini in singulis. In primo ordine sardius, topasius, smaragdus. In secundo carbunculus, sapphirus, jaspis. In tertio ligurius, achates, amethystus. In quarto chrysolithus, onychinus, et berylus. In quibus erant sculpta duodecim nomina filiorum Israel, juxta ordinem nativitatis suae, singula in singulis, ut gestaret sacerdos memoriale filiis Israel, et filiorum Israel in humeris et pectore, ob recordationem trium, quorum unius populus esset memor, ipse vero duorum: ut scilicet populus videns nomina patrum suorum, satageret ne a virtute priorum degeneraret; sacerdos vero vitam et fidem patriarcharum meminisset imitari; meminisset etiam populum ex his patribus ortum, sacrificiis et orationibus Deo commendare. Appellabatur enim rationale judicii; quia scripta erant in eo haec duo nomina, judicium et veritas, vel doctrina et veritas. Sane ubi nos habemus, pones in rationale judicii, judicium et veritatem Hebraeus habet phurim et thumim. Unde et fortes, in quibus judicium veritatis inquiri solet, phurim dicunt. Tradunt autem in medio rationalis fuisse lapidem quadrum, magnitudine duorum digito um, in quo secundum coloris mutationem perpendebant utrum Deum placatum haberent, an offensum. Josephus dicit sardonicem, qui in dextro humero gerebatur, cum sacrificium pontificis Deo placebat, tanto splendore micare, quod etiam procul positis radius ejus appareret; egressuris vero ad praelium, si Deus cum eis esset, tantus fulgor in lapidibus rationalis apparebat, ut omni fieret multitudini manifestum, in eodem auxilio Deum adesse, et ob id rationale judicii nuncupari. Asserit autem Josephus hunc sardonicem et fulgorem sardonicis rationalis, cessasse annis ducentis, antequam ipse scripsisset haec, cum Deus moleste ferret transgressiones legis. Erant etiam in quatuor summitatibus rationalis quatuor annuli aurei, quorum duobus supremis insertae erant duae catenae aureae sibi invicem cohaerentes, id est obliquatae ad modum litterae X sibi in medio conjunctae, vel potius exprimit facturam catenae, in qua maculae maculis cohaerent, pro quo Hebraeus habet, plexas opere perplexo, Josephus dicit per fistulas venientes, quod juxta Chaldaeum sonat terminatas, id est ad quantitatem spatii in quo protendebantur factas, quae sursum ferebantur usque ad scapulas pontificis, super quas inserebantur duobus uncinis aureis superhumerali firmiter insertis, duobus vero annulis inferioribus assutae erant duae vittae hyacinthinae, quae circa latera ductae duobus annulis aureis inter scapulas inserebantur, qui sub utroque sardonice in ephod fixi stabant, ut utraque ligatura ephod, et logion sibi invicem firmiter cohaererent. Super hoc dicit Josephus zonam ex quatuor coloribus, et auro confertam, ex utroque latere circumductam, et iterum revolutam ante pectus in utraque summitate infra pendente, habentem ex aureis fistulis fimbrias miro decore compositas.